MARTELLUS

MARTELLUS
MARTELLUS
cognomen Caroli, Maioris Domus Regni Franciae celeberrimi, cuius fil. Pipinus Rex, genuit Carolum M. Imperatorem. Sic autem dictus est, ob eximiam in bellisac proeliis fortitudinem: est enim Martellus Papioe mediocris Malleus; quô uti fabri serrum, ita ille hostes in proeliis ense contudit. Egidius Parisiensis MS. Karolini l. 1. de illo:
Et quia contusor tantus, contusus et ipse
Deinde fuit qui cum Christi contunderet hostes,
Ecclesiam tutudit, nunc carcere tunditur idem,
Poenali merito a tundi seu tundere verbo,
Nota magis laico sermone vocabula sumpsit.
Dictus tudites vulgari malleus ore,
Ille sui simul et contusi malleus orbis, etc.
Nempe eandem ob causam et Tudes seu Tudites dictus est, quod contundi hostes a victoribus victi et superari dicerentur, quod mallei seu tuditis proprium est. Quia porro Caroli huius memoria Saracenis inprimis, quos ille non semel fuderat contuderatque, formidabilis fuit, factum hinc, ut et Carolum praefatum, eius ex filio nepotem, non alio, quam Avi cognomine, Martelli videlicet donarent, ut auctor est Monachus S. Galli de Rebus Caroli M. l. 2. c. 22. Sed et Goffridum Comitem Andegavensem, henrici II. Regis Angliae parentem, eâdem quâ Carolus de causa, Martellum appellatum esse, testatur Historia Comitum seu Consulum Andegavens. et Albericus A. C. 1040. Carolum item I. Hungariae Regem et Carolum IV. Imperatorem docet Ioann. Abbas Laudun. Speculo Histor. MS. l. 11. c. 2. et l. 12. c. 35. apud Car. du Fresne Glossar. Atque ex hac loquendi formula, Martelli nomen inditum est ensi, quô hostes conteruntur, apud Froissardum Volum. 4. c. 53. etc. Vide quoque supra in voce Malleus; et plura de Carolo Martello, Pipini Regis patre, ut et de reliquis hôc cognomine insignibus, in voce Carolus. A voce Martellus, nomen accepit Martellagium, ius quoddam sic appellatum, quod Cenomanensi olim Comiti competebat, in Gallia, in universis mercibus, quae vel ab Artificibus, vel ab ipsis Mercatoribus in officinis propriis, vel in nundinis venum exponebantur, ita ut ex quacumque mercium specie, postquam Artifex vel Mercator caput unum selegisset, Martellagii redemptor seu firmarius, meliorem sibi adscribendi facultatem haberet. Nomen inde, quod primitus id iuris in mercibus duntaxat, quae martellô seu mallcô consicerentur, exigi soleret: sed postea ad alias quasvis traductum est, uti ex Regesto Ludovici Siciliae Regis docet Car. du Fresne in Glossario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Martellus — may refer to: Martellus Bennett, American football player Henricus Martellus Germanus, cartographer Categories: Masculine given names …   Wikipedia

  • Martellus Bennett — Bennett in December 2006 No. 80     Dallas Cowboys Tight end Personal information …   Wikipedia

  • Henricus Martellus Germanus — is the latinized name of Heinrich Hammer, a German cartographer who lived and worked in Florence from 1480 to 1496.Around 1489 or 1490, he produced a world map which was remarkably similar to the terrestrial globe later produced by Martin Behaim… …   Wikipedia

  • Henricus Martellus Germanus — Weltkarte des Henricus Martellus Germanus Henricus Martellus Germanus (Wirkungsjahre 1480 1496) (Pseudonym von Heinrich Hammer) war ein deutscher Kartograf, der in Italien lebte. Gegen 1490 produzierte er eine Weltkarte, die dem Erdglobus (bzw.… …   Deutsch Wikipedia

  • CAROLUS Martellus — Magister palatii, seu Maiordomus, fil. Pipini, ex Alpaide, A. C. 694. a Plectrude, quam Pater repudiaverat, in vincula coniectus, mox inde libet, Raimfroidum Maiorem Domus aggressus vicit, A. C. 717. Saxonas dein, Alemannos, Bavaros, Noricosque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Карл Мартелл (Carolus Martellus) — (около 688 — 741), фактический правитель Франкского государства (с 715) при последних Меровингах, майордом из рода Каролингов. Конфисковав часть церковных земель и раздав их в бенефиции, укрепил военные силы государства. В 732 при Пуатье… …   Большой Энциклопедический словарь

  • Heinrich Hammer — Weltkarte des Henricus Martellus Germanus Henricus Martellus Germanus (Wirkungsjahre 1480 1496) (Pseudonym von Heinrich Hammer) war ein deutscher Kartograph, der in Italien lebte. Gegen 1490 produzierte er eine Weltkarte, die dem Erdglobus (bzw.… …   Deutsch Wikipedia

  • List of Warhammer 40,000: Dawn of War characters — This is a list of characters in Relic s Warhammer 40,000: Dawn of War series of video games. Contents 1 Space Marines 1.1 Chapter Master Gabriel Angelos 1.2 Librarian Isador Akios 1.3 …   Wikipedia

  • 2007 Texas A&M Aggies football team — NCAATeamFootballSeason Year=2007 Team=Texas A M Aggies ImageSize=175 Conference=Big 12 Conference Division=South ShortConference=Big 12 CoachRank= APRank= Record=7–6 ConfRecord=4–4 HeadCoach=Dennis Franchione (resigned 23 November, 2007)Gary… …   Wikipedia

  • marteau — [ marto ] n. m. • 1380; marteaus, plur. de martel, déb. XIIe; lat. pop. °martellus → martel I ♦ 1 ♦ Outil de percussion, composé d une masse métallique percée d un trou (œil) dans lequel est fixé un manche. ⇒Vx maillet. Enfoncer un clou avec un… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”